monumenta.ch > Augustinus > sectio 8 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 131, 8
Si dedero somnum oculis meis. Multi enim cum dormiunt, non faciunt locum Domino. Tales excitat Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus ; et alio loco, Nos autem qui diei sumus, vigilemus, et sobrii simus: nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt . Noctem dicens iniquitatem, in qua illi obdormiunt cupiendo ista terrena. Et omnes istae felicitates quae videntur saeculi, somnia sunt dormientium. Et quomodo qui videt thesauros in somnis, dormiens dives est; sed evigilabit, et pauper erit: sic omnia ista vana huius saeculi, de quibus homines gaudent, in somno gaudent: evigilabunt quando nolunt, si non modo evigilant quando utile est; et invenient somnia fuisse illa, et transisse, sicut dicit Scriptura, veluti somnium exsurgentis : et alio loco, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis . Dormierunt somnum suum, finitus est somnus, et nihil invenerunt in manibus suis; quia in somnis videbant divitias transitorias. Iste ergo qui vult invenire locum Domino, dixit etiam, Si dedero somnum oculis meis. Sunt autem quidam qui non dormiunt, sed dormitant. Aliquantum retrahunt se ab amore temporalium, et rursus revolvuntur in eum; quasi dormitantes, caput crebro inclinant. Evigila, excute somnum; dormitando casurus es. Non vult Psalmus, oculis suis dare somnum, nec palpebris dormitationem, eum qui vult invenire locum Domino.